monumenta.ch > Plinius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 8
{IV} Coccum ilicis vulneribus recentibus ex aceto inponitur, epiphoris ex aqua, oculis subfusis sanguine instillatur. est autem genus ex eo in Africa fere et Asia nascens, celerrime in vermiculum id se mutans, quod ideao scolecium vocant inprobantque. principalia eius genera diximus.